FitzGerald's Latin Translation of
The Rubaiyat of Omar Khayyam
1
| Ah, si Mundus iste mendax, Frater, te fefellit, quare
Vehementer ita Mundum increpas, et indignare? Cuncta Fatum ab aeterno designavit in aeternum, Calamusque currens ille nexcit unquam remeare. |
2
| Amphoras argilla factas in Foro vidi jacentes;
Taciturnas has plerumque, quasdam attamen loquentes: Subitoque vocem edit quae loquacior Argilla -- "At, precor, quid denique sint Vasa, quid qui fingit illa?" |
3
| Saki mi, qui sapientes ante nos nos
Velut stulti subter Terra nigra demum decedere: Saki mi, sub Umbra mecum Veritatem bibens audi -- Pulvis illi sunt, et Ventus illud quod edocuere. |
4
| Cantus age; nam ubique Fatum laqueos astutum
Tendit, inque nos ubique Ensem acuit acutum: Inter Labra si Fortuna quiddam dulcius dedisset, Cave, cave -- nam Venenum ibi pessimum commiscet. |
5
| Anima per Mundum mea quoties errabat maerens,
Ubi Paradisus esset, esset et Gehanna quaerens: Toties ad me reversa -- Iter ecce irritum; "Paradisus et Gehenna en! omnino Ego sum." |
6
| Quomini a dulci Luce sis quam cito transiturus,
Post Velamen Tenebrarum, inde numquam reversurus; Vive laetus; nescis enim unde primum advenisti: Bibe Vinum: nescis enim ubi demum profecturus. |
7
| Dicunt Illi -- "Paradisus Ecce quam Credenti suavis!"
Ego dico -- "Lympha Vitis Ecce quam Bibenti suavis!" Ah, pecuniam praesentem ' - debitamque mitte, Tuba nam Regalis illa procul audienti suavis. |
8
| Sive Babylonem, sive Bagdad apud, Vita ruit,
Sive suavi, sive Vino Poculum mordaci fluit: Bibe, bibe: nam sub Terra posthac non bibendum erit: Sine Vivo, sine Saki, semper dormiendem erit. |
9
| Quamdiu catenas inter logicas compactus ero!
Quamdiu futuri metu Fati pavefactus ero! Age, age, copioso Poculum confude Mero, Antequam in Poculum Ego ipse redactus ero. |
10
| Ecce quantas Orientis Aura suavis explicavit
Rosas atque Bulbulorum inde Cantus inflammavit: {Rosas et earum genas Vino solis inflammavit:} At, dilecte mi, sub umbra mecu sedens, Ecce quantas Orientis Aura suavis humi Rosas dissipavit! -- |
11
| Figulus in Foro nuper mollem manibus Argillam
Laborabat, ictibusque fortibus tundebat illam: At Argilla subitana Voce Figulum affatur: Posteri quod exhumare cuperent semel sepultum. |
12
| Antequam sub Terra nigra vestrum condidissent Vultum,
Ore largo bibe, Frater, generosum Vinum multum: Tu non enim Aurum illud pretiosum es, oh bone, Posteri quod exhumare cuperent semel sepultum. |
13
| Ah dilecte mi, dum flatu Cespes reflorescat verno,
Quanti quam dilecti somno subter jacent sempiterno; At praeteritorum quare ' - ' - recordare? Si praesens arridet Dies, recordemur hodierno. |
14
| Hac Argilla unde bibo quondam forte respirabat,
Puchritudinisque quondam Desiderio flagrabat: Qua complcetor illam Ansa quoties amplectabatur, Osque Ocsula mi cedens quanta quondam flagitabat. |
15
| Nemini si Vista nostrum Cras confirmet insecura,
Si praesens arridet Hora, Hora valeat futura: Saki mi sub Luce Lunae mecum sedens -- illa Luna Quoties resurgens nos requiret, nos non revisura. |
16
| Quisquis est Interitum qui sempiternum reformidet,
Illa longa mihi Nox quam Dies brevis plus arridet: Aliquantum mihi Vitam credidit Creator Deus: Cum solvendi Dies adsit, adsum Ego, Deus meus! -- |
17
| Si cerebri cerealis esst apud me sinceri
Panis, esset et cruoris Amphora repleta Meri, Esset atque dulce Carmen dulce canens in Deserto -- Tum non esset unocuique Sultanorum invideri. |
18
| Mihi potius videtur hic non unquam advenisse:
Potiusque magis semel ventus numquam decedisse: At potissimum omnium, omnino quid judicor: Flagitas ne? -- nec venisse, nec decesse, nec Fuisse. {Judicavi nec venisse, nec decesse, nec Fuisse.} |
19
| Propter Undam inter Rosas ' -
' - ' quietus
Poculoque recumbens repleto futuros merge metus: Entem enim si necesse te posthoc omnino non Esse, lamentare Adhuc entem te non entem aestimes, et vive laetus. {Age dum entem te non entem aestimes, et vive laetus.} |
20
| Quaeque Gutta delibato Poculo quam Saki jecit
Potatoris sitientis vento ceu Glamma laesit; Allah! vos quotidiani dissipas [tu]ti, instar Roris Lympham hujus miserandae Vitae Panacea quae sit! |
21
| Propter undam inter Rosas intueri dulcem Risum
Cantatoris satis habui aestimavi Paradisum Plures ad ulteriorem Paradisum decedere; At non inde qui reversus dicat quid sit ibi visum. |
22
| Aliquando cum Doctore sapienter seminabam,
Aliquando proprio Doctrinae cultu laborabam, Ergo tantae nunc Doctrinae messem ultimum conscribo -- Unda velut hic aveni, Aura velut hinc abibo. |
23
| Unocuique Lex suprema Calamo currente transit
' - ' - ' - ' - ' irrevocandum mansit: Quod si tota Lachrymarum ' - ' - ' lavares Minimum Indicium - ' - non obliterares. |
24
| Amphorarum ori nostrum leniter apposui,
Flagitans secretum Vitae immortalitatis fontem: diutini Amphoraeque ori nostro insusurrant leniter -- "Bibe, bibe: nam post Mortem non bibendum, Frater mi." |
25
| Quoviscunque Rosa rubens enascatur hortulorum,
Sanguine suffusa Regum gloriatur mortuorum: Quoviscunque Hyacinthus -- Ah dilecte noone credis Quam dilecti fontis olim cecidesse Cincinnorum! |
26
| Ah dilecte, dum ridemus id invidiosum Coelum
In me teque etiamnum acuit lethale telum: At per herbam otiose jaceamus dum licebit, Herba namque paullo posthac illa super nos jacebit. |
27
| Quando meus huc Adventus me -
' - innconsulto,
Et Dicessus inde meus inconsulto magis multo, (Saki mi) quam copiose Poculum - et quam cito Amphoras exhaustas ' - ' - resera reposto Tantam insolentiam Pharaohnicam rubro Mari sepelito -- sepulto. |
28
| Velut Aura per Desertum,, velut unda Rivulorum
Nostrae Vitae Dies alter evolavit deditorum; At duorum me Dierum ' - ' - ' - ' - Scilicet non adhuc venti, scilicet praeteriti - |
29
| Indoles uniuscunque praedispos[ita] ante natum
Calamusque currens cuique proprium praescripsit Fatum: Quod postremus indicabit Dies indicavit primus: Quare me Peccati pudet quod peccari designatum? |
30
| Cum sit omnibus decretum Fato '
- insolenti
Cordis nostri degustare ' - ' - ' cruenti Ter Feliciores illi qui citissmo discedunt, At feliciores multo magis ibi numquam venti. |
31
| Intellectus post Felicitatem qui -
' - fere
Recte audienti tamen vera monent novo Vere: Transeuntis hoc Momento Vitae frui recordare, Flos enim cum semel floruisset rursus nescit reflorere. |
32
| Tempus est quo Orientis Aura mundus renovatur,
Quo de fonte pluviali dulcis Imber reseratur; Musi-manus undecumque ramos insuper splendescit; Jesu-spiritusque salutaris terram pervagatur. |
Web Counter says you are visitor
number